Sir 31

1Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. 2Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. 3Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis. 4Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. 5Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. 6Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. 7Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. 8Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. 9Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. 10Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: 11ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. 12Supra mensam magnam sedisti? non aperies super illam faucem tuam prior. 13Non dicas: Multa sunt, quae super illam sunt: 14memento quoniam malus est oculus nequam. 15Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur. cum viderit, 16ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. 17Ne comprimaris in convivio. 18Intellige quae sunt proximi tui ex teipso: 19utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. 20Cessa prior causa disciplinae: et noli nimius esse, ne forte offendas. 21Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. 22Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. 23Vigilia, cholera, et tortura viro infrunito: 24somnus sanitatis in homine parco. dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. 25Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. 26Audi me fili, et ne spernas me: et in novissimo invenies verba mea. 27In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. 28Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. 29Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. 30Delectantes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. 31Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. 32Aequa vita hominibus vinum: si bibas illud moderate, eris sobrius. 33Quae vita est, quae minuitur vino? 34Quid defraudat vitam? Mors. 35Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio. 36Exultatio animae et cordis vinum moderate potatum. 37Sanitas est animae et corpori sobrius potus. 38Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. 39Amaritudo animae vinum multum potatum. 40Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. 41In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius: 42verba improperii non dicas illi: et non premas illum repetendo.
Copyright information for VulgS